monumenta.ch > Hieronymus > Psalmi, 122 > sluMscr.Dresd.A.145.b.134 > sectio 3 > sectio 10 > bnf17226.218 > bnf10439.36 r > sectio 5 > bsbClm6436.10 > sectio 7 > bnf10439.236 r > sectio 20 > sectio 7 > sectio 16 > uwbM.p.th.q.1a.219 > sectio 9 > sectio 2 > csg48.47 > uwbM.p.th.q.1a.12 > bsbClm6224.60 > sectio 80 > Psalmi, 2 > bnfGrec107.275 > bnf8562.15 > bnf17226.92 > tblHarleyMS1775.19v > bnf10439.200 v > ad Romanos, 11 > sectio 14 > sectio 15 > bnf11947.150 r > bnfGrec107.117 > csg102.279 > csg48.272 > sectio 3 > sectio 31 > csg48.271 > sectio 9 > bnf9389.59 > csg7.94 > bnf10439.235 r > 8 > sectio 2 > bsbClm6224.172 > csg75.821 > csg48.69 > sectio 23 > sectio 2 > sectio > sectio 9 > sectio 18 > sectio 16 > Psalmi, 131 > bsbClm6224.18 > Ioannes, 8 > uwbM.p.th.f.12.18 > sectio > csg48.384 > bsbClm6224.274 > csg68.316 > 221 > sectio 23 > sectio 8 > uwbM.p.th.q.1a.26 > sectio 10 > sectio 2 > sectio 4 > csg48.28 > sectio 17 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, De Septem, 5, 2
In illis vero operatur Deus sine nobis, in istis operatur nobiscum. Sunt igitur septem virtutes quasi septiformis gratiae gradus, quibus anima ascendendo contemplatur divinius. Primus gradus est humilitas ex timore Domini qui est initium sapientiae, oriensque superbiam deprimit; secundus gradus, mansuetudo, ex spiritu pietatis nascitur, invidiam comprimens; tertius gradus, patientia, ex spiritu scientiae gignitur, iram vincens; quartus gradus, instantia boni operis seu perseverantia ex spiritu fortitudinis, acediam suffocans; quintus gradus, largitas sive misericordia, ex spiritu consilii, avaritiam deprimens; sextus gradus, parcimonia sive abstinentia, ex spiritu intelligentiae, gastrimargiam vincens; septimus gradus, cordis munditia ex spiritu sapientiae, philargyriam perimens.